Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- pectore rumpit iter. quam nunc incognita vellet
- lustra sibi nullosque datos venatibus annos.
- talia magnanimi diverso turbine fundunt
- tela[*](Tela SM, Tala V ) viri sonitusque pedum suspectaque motu
- explorant; prensant socios vocemque reposcunt.[*](resposcunt V )
- quod si tanta lues[*](Quod M, Quo V | lues Heinsius, iouis VC ) seros durasset in ortus,
- exstinctum genus et solas per moenia matres
- vidisset stratamque dies in litore gentem.
- Tum pater omnipotens tempus iam rege perempto
- flectere fata ratus miserasque abrumpere pugnas,
- supremam celeravit[*](Supremam SM 2, Suprema V | celerauit M 2 T, cele- brabit V, celebrauit C ) opem nutuque sereno
- intonuit, quem Nocte satae,[*](satae V, satus C ) quem turbidus horret
- Armipotens: tunc porta trucis coit infera belli.[*](belli V, leti Schrader )
- continuo dant terga metu versique[*](uersique CT, auersique V ) per agros
- diffugiunt, quae sola salus; nec terga ruentum
- mens Minyis conversa sequi: stetit anxia virtus.
- ecce autem primo[*](ecce autem Peerlkamp, cf. II 587, Aen. VI 255, Ecce leui V | primo V, primos vulgo ) iam spargere lumine portus
- orta dies notaeque (nefas) albescere turres.
- 'di maris' attonito conclamat ab agmine Tiphys,
- 'ut mea fatali damnastis pectora somno.
p.64