Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. non tamen haec adeo semota neque ardua tellus
  2. longaque iam populis[*](intellego: non tamen haec tells adeo semota aut ardua est neque omnino impervia (τὰ ἀδιάβατα) orientis iam longinqua sunt populis) impervia lucis eoae,
  3. cum tales intrasse duces, tot robora cerno.
  4. nam licet hinc saevas tellus alat horrida gentes
  5. meque fremens tumido circumfluat ore Propontis,
  6. vestra fides ritusque[*](ritusque NRF, ritus V ) pares et mitia cultu
  7. his etiam mihi corda locis; procul effera virtus
  8. Bebrycis et Scythici procul inclementia sacri.'
  9. sic memorat laetosque rapit, simul hospita pandi
  10. tecta iubet templisque sacros largitur honores.
  11. stant gemmis auroque tori mensaeque paratu
  12. regifico centumque pares primaeva ministri
  13. corpora; pars epulas manibus, pars aurea gestant
  14. pocula bellorum casus expressa recentum.[*](Pocula bellorum X 2 M, Procul apellorum V | recentum M, recentem V )
  15. p.54
  16. atque ea prima duci porgens carchesia Graio
  17. Cyzicus 'hic portus' inquit 'mihi territat hostis,
  18. has acies sub nocte refert, haec versa Pelasgum
  19. terga vides, meus hic ratibus qui pascitur ignis.'
  20. subicit[*](subiicit Bon. 1, Subigit V ) Aesonides: 'utinam nunc ira Pelasgos
  21. adferat[*](Adferat V, Efferat C ) et solitis temptet concurrere furtis