Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. Dardaniumque patrem; vigili simul omnia ludo
  2. festa vident; hinc unda, sacris hinc ignibus Ide
  3. vibrat et horrisonae respondent Gargara buxo.
  4. inde ubi iam medii tenuere silentia ponti
  5. stridentesque iuvant aurae,[*](aurae M, aurea V ) Phrixea subibant
  6. aequora et angustas quondam sine nomine[*](numine C ) fauces.
  7. ecce autem prima volucrem sub luce dehiscens
  8. terruit unda ratem, vittataque constitit Helle,
  9. iam Panopes Thetidisque soror, iamque aurea laeva
  10. sceptra tenens. dum sternit aquas, proceresque[*](dum V, tum Carr. 2 | proceresque P, proceremque V ) ducemque
  11. aspicit et placidis compellat lasona dictis:
  12. 'te quoque ab Haemoniis[*](Te PM 2, Tu V | ab aehaemoniis V, corr. SM ) ignota per aequora terris
  13. p.52
  14. regna infesta domus fatisque simillima[*](fatisque M 2, fastisque V | simillia V ) nostris
  15. fata ferunt; iterum Aeolios[*](aeolios M, aelios V | nepotes V, penates C ) Fortuna nepotes
  16. spargit, et infelix Scythicum gens quaeritis amnem.
  17. vasta super tellus, longum (ne defice coeptis)
  18. aequor,[*](Aequor M 2, Aequod V ) et ipse procul, verum dabit ostia Phasis.
  19. hic nemus arcanum geminaeque virentibus arae
  20. stant tumulis; hic prima[*](ut supra V, St. t. celeres hic prima piacula Phr. C ) pia sollemnia Phrixo
  21. ferte[*](Ferte SM 2, Forte V ) manu cinerique, precor, mea reddite dicta: