Argonautica
Valerius Flaccus, Gaius
Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.
- abnuit Inoas ultro[*](Abnuit cod. Harlesii, Adnuit V | ultro V, ultor Ald. ) nec venit ad aras,
- imperii sed parte virum nataeque moratus
- coningio videt e Graia nunc stirpe nepotes
- et generos vocat et iunctas sibi sanguine terras.
- flecte ratem motusque, pater, nec vulnere nostro
- aequora pande viris: veteris sat conscia luctus
- silva Padi[*](padi S, pandi V ) et viso flentes genitore sorores.'
- adfremit his quassatque caput qui vellera dono[*](dono SM, don V )
- Bellipotens sibi fixa videt, temptataque contra
- Pallas et amborum gemuit Saturnia questus.
- Tum genitor 'vetera haec nobis et condita pergunt
- ordine cuncta suo rerumque a principe cursu
- fixa manent; neque enim terris tum sanguis in ullis
- noster erat, cum fata darem, iustique facultas
- hinc mihi, cum[*](hinc Balbus, Hic V, Haec C ut vid. | cum Q teste Heinsio, cur V, ut hinc C ) varios struerem per saecula reges.
- atque[*](Utque C ) ego curarum repetam decreta mearum:
- iam pridem regio, quae virginis aequor ad Helles
- et Tanain tenus immenso descendit ab Euro,
- undat equis floretque viris, nec tollere contra
- ulla pares animos nomenque capessere bellis
p.20