Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. turba ducum, primae seu quos in flore iuventae
  2. temptamenta tenent necdum data copia rerum:
  3. at quibus arvorum studiumque insontis aratri,
  4. hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque
  5. visi[*](visi Heinsius, iussi V ) laude canunt manifesto in lumine Fauni
  6. silvarumque deae atque elatis cornibus Amnes.
  7. Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argis[*](Argis Bon. 1, agris V )
  8. advolat, Arcadio cuius flammata veneno
  9. tela puer facilesque umeris gaudentibus arcus
  10. gestat Hylas: velit ille quidem, sed dextera nondum
  11. par oneri clavaeque capax. quos talibus amens
  12. insequitur solitosque novat Saturnia questus:
  13. 'o utinam Graiae rueret[*](rueret X 2 supra lin. corr., grueret V ) non omne iuventae
  14. in nova fata decus, nostrique Eurystheos haec nunc
  15. iussa forent. imbrem et tenebras saevumque tridentem
  16. iam iam ego et inviti torsissem[*](torsissem M, torrissem V ) coniugis ignem.
  17. nune quoque nec socium nostrae columenve carinae
  18. esse velim, Herculeis nec me umquam fidere fas sit
  19. auxiliis comiti et tantum debere superbo.'
  20. Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas.