Achilleis

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantes:
  2. venisses —’ dixit, quem talibus occupat heros
  3. Aeacius: ‘longum resides exponere causas
  4. maternumque nefas; hoc excusabitur ense
  5. Scyros et indecores, fatorum crimina, cultus.
  6. tu potius, dum lene fretum zephyroque fruuntur
  7. carbasa, quae Danais tanti primordia belli,
  8. ede: libet iustas hinc sumere protinus iras.’
  9. hic Ithacus paulum repetito longius orsu:
  10. ‘fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida [*]()
  11. electus formae certamina solvere pastor
  12. [*](commissum P: confessum ω.)[*](Ida P: ora ω.)
    v.2.p.586
  13. sollicitas tenuisse deas nec torva Minervae
  14. ora nec aetherii sociam rectoris amico
  15. lumine, sed solam nimium vidisse Dionen.
  16. atque adeo lis illa tuis exorta sub antris
  17. concilio superum, dum Pelea dulce maritat
  18. Pelion, et nostris iam tunc promittens armis,
  19. ira quatit victas; petit exitialia iudex
  20. praemia: raptori faciles monstrantur Amyclae.
  21. ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit