Achilleis

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. laetantur montes et conubialia pandunt
  2. antra sinus lateque deae Sperchios abundat
  3. obvius et dulci vestigia circuit unda.
  4. illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat
  5. pectore consilia et sollers pietate magistra
  6. longaevum Chirona petit, domus ardua montem
  7. perforat et longo suspendit Pelion arcu;
  8. pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas,
  9. signa tamen divumque tori et quem quisque sacravit
  10. accubitu genioque locum monstrantur: at intra
  11. Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis
  12. fratribus, hic hominum nullos experta cruores
  13. spicula nec truncae bellis genialibus orni
  14. aut consanguineos fracti crateres in hostes,
  15. sed pharetrae insontes et inania terga ferarum.
  16. haec quoque dum viridis; nam tunc labor unus inermi
  17. nosse salutiferas dubiis animantibus herbas,
  18. aut monstrare lyra veteres heroas alumno.
  19. Et tunc venatu rediturum in limine primo
  20. [*](animo P: iterum ω. )
    v.2.p.518
  21. opperiens properatque dapes largoque serenat