Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quicquid ex tribus defuit, turbat et cetera. Quid enim prodest inter se [*](inter se Gloeckner; inter B.) aestimati habere omnia, si sis in impetu nimius ? Quid prodest impetus repressisse et habere cupiditates in tua [*](tua later MSS.; sua B.) potestate, si in ipsa rerum actione tempora ignores nec scias quando quidque et ubi et quemadmodum agi debeat ? Aliud est enim dignitates et pretia rerum nosse, aliud articulos, aliud impetus refrenare et ad agenda ire, non ruere. Tunc ergo vita concors sibi est, ubi actio non destituit impetum, impetus ex dignitate rei

v2.p.388
cuiusque concipitur proinde remissus vel acrior, [*](vel acrior some later MSS.; acrior B; acriorque other MSS.) prout illa digna est peti.

Naturalis pars philosophiae in duo scinditur: corporalia et incorporalia. Utraque dividuntur in suos, ut ita dicam, gradus. Corporum locus in hos primum, in ea quae faciunt et quae ex his gignuntur; gignuntur autem elementa. Ipse de [*](ipse de one later MS.; de is omitted by B and the rest.) elementis locus, ut quidam putant, simplex est, ut quidam, in materiam et causam omnia moventem et elementa dividitur.

Superest ut rationalem partem philosophiae dividam. Omnis oratio aut continua est aut inter respondentem et interrogantem discissa. Hanc διαλεκτικήν, illam ῤητορικὴν placuit vocari. Ῥητορικὴ verba curat et sensus et ordinem; διαλεκτικὴ in duas partes dividitur, in verba et significationes, id est in res quae dicuntur et vocabula quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque divisio. Itaque hoc loco finem faciam et

  1. Summa sequar fastigia rerum;
alioqui si voluero facere partium partes, quaestionum liber fiet.