Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cyrenaici naturalia cum rationalibus sustulerunt et contenti fuerunt monilibus, sed hi quoque quae removent, aliter inducunt. In quinque enim partes moralia dividunt, ut una sit de fugiendis et petendis, altera de adfectibus, tertia de actionibus, quarta de causis, quinta de argumentis. Causae rerum ex naturali parte sunt, argumenta ex rationali. [*](rationali later MSS.; morali B. Buecheler thinks that a phrase neutrum ex morali may have dropped out—" neither belongs to the ' moral.' ") Ariston Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem et rationalem, [*](rationalem later MSS.; formalem B.) sed etiam contrarias.

Moralem

v2.p.386
quoque, quam solam reliquerat, circumcidit; nam eum locum, qui monitiones continet, sustulit et paedagogi esse dixit, non philosophi, tamquam quidquam aliud sit sapiens quam humani generis paedagogus.

Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere. Quam in tria rursus dividi placuit, ut prima esset inspectio suum cuique distribuens et aestimans quanto quidque dignum sit, maxime utilis. Quid enim est tam necessarium quam pretia rebus inponere ? Secunda de impetu, de actionibus tertia. [*](This is the order followed by Buecheler; B gives secunda de actionibus tertia de impetu.) Primum enim est, ut quanti [*](quanti Muretus; quantum B.) quidque sit iudices, secundum, ut impetum ad illa capias ordinatum temperatumque, tertium, ut inter impetum tuum actionemque conveniat, ut in omnibus istis tibi ipse consentias.