Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quidni ego admirer hanc magnitudinem animi, qua in exilium voluntarium secessit et civitatem exoneravit ? Eo perducta res erat, ut aut libertas Scipioni aut Scipio libertati faceret iniuriam. Neutrum fas erat. Itaque locum dedit legibus et se

v2.p.312
Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.

Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua; non videbatur maioribus nostris caldum nisi obscurum. Magna ergo me voluptas subiit contemplantem mores Scipionis ac nostros.

In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum. Exercebat enim opere se terramque, ut mos fuit priscis, ipse subigebat. Sub hoc ille tecto tam sordido stetit, hoc illum pavimentum tam vile sustinuit.

At nunc quis est, qui sic lavari sustineat ? Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita [*](exinanita edd.; exsaniata Hense, with MSS.) demittimus, nisi aquam argentea

v2.p.314
epitonia fuderunt.

Et adhuc plebeias fistulas loquor; quid, cum ad balnea libertinorum pervenero ? Quantum statuarum, quantum columnarum est nihil sustinentium, sed in ornamentum positarum inpensae causa! Quantum aquarum per gradus cum fragore labentium ! Eo deliciarum pervenimus, ut nisi gemmas calcare nolimus.

In hoc balneo Scipionis minimae sunt rimae magis quam fenestrae muro lapideo exsectae, ut sine iniuria munimenti lumen admitterent; at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt. Itaque quae concursum et admirationem habuerant, cum dedicarentur, devitantur et in [*](dedicarentur, devitantur et in Hense; dedicarentur et in VPb.) antiquorum numerum reiciuntur, cum aliquid novi luxuria commenta est, quo ipsa se obrueret.

At olim et pauca erant balnea nec ullo cultu exornata. Cur enim exornaretur res quadrantaria et in usum, non in oblectamentum reperta ? Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.