Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non enim prohibentur opera eius omnia, sed tantum ad alios pertinentia; ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit. Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.

Praeterea ne aliis quidem tunc prodesse prohibetur, cum illum aliquae necessitates premunt. Propter paupertatem prohibetur docere, quemadmodum tractanda res publica sit, at illud docet, quemadmodum sit tractanda paupertas. Per totam vitam opus eius extenditur.

Ita nulla fortuna, nulla res actus sapientis excludit.

v2.p.308
Id enim ipsum agit, quo alia agere prohibetur. Ad utrosque casus aptus est: bonorum rector est, malorum victor.

Sic, inquam, se exercuit, ut virtutem tam in secundis quam in adversis exhiberet nec materiam eius, sed ipsam intueretur. Itaque nec paupertas illum nec dolor nec quicquid aliud imperitos avertit et praecipites agit, prohibet. Tu illum premi putas malis ?

Utitur. Non ex ebore tantum Phidias sciebat facere simulacra; faciebat ex aere. Si marmor illi, si adhuc viliorem materiam obtulisses, fecisset, quale ex illa fieri optimum posset. Sic sapiens virtutem, si licebit, in divitiis explicabit, si minus, in paupertate; si poterit, in patria, si minus, in exilio; si poterit, imperator, si minus, miles; si poterit, integer, si minus, debilis. Quamcumque fortunam acceperit, aliquid ex illa memorabile efficiet.

Certi sunt domitores ferarum, qui saevissima animalia et ad occursum expavescenda [*](expavescenda Gertz; expavescentia VPb.) hominem pati subigunt [*](subigunt Ludwig von Jan; sub iugum VPb.) nec asperitatem excussisse contenti usque in contubernium mitigant. Leonibus magister manum insertat, osculatur tigrim suus custos, elephantum minimus Aethiops iubet subsidere in genua et ambulare per funem. Sic sapiens artifex est domandi mala. Dolor, egestas, ignominia, carcer, exilium

v2.p.310
ubique horrenda, cum ad hunc pervenere, mansueta sunt. VALE.

In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor. Animum quidem eius in caelum, ex quo erat, redisse persuadeo mihi, non quia magnos exercitus duxit, hos enim et Cambyses furiosus ac furore feliciter usus habuit, sed ob egregiam moderationem pietatemque, quam magis in illo admirabilem iudico, cum reliquit patriam, quam cum defendit; aut Scipio Romae esse debebat aut Roma in libertate. "

Nihil," inquit, " volo derogare legibus, nihil institutis. Aequum inter omnes cives ius sit. Utere sine me beneficio meo, patria. Causa tibi libertatis fui, ero et argumentum; exeo, si plus quam tibi expedit, crevi."