Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quod quaeris a me, liquebat mihi, sic rem edidiceram, per se. Sed diu non retemptavi memoriam meam, itaque non facile me sequitur. Quod evenit libris situ cohaerentibus, hoc evenisse mihi sentio; explicandus est animus et quaecumque apud illum deposita sunt, subinde excuti debent, ut parata sint, quotiens usus exegerit. Ergo hoc in praesentia differamus; multum enim operae, multum diligentiae poscit. Cum primum longiorem eodem loco speravero moram, tunc istud in manus sumam.

Quaedam enim sunt, quae possis et in cisio scribere. Quaedam lectum et otium et secretum desiderant. Nihilominus his quoque occupatis diebus agatur aliquid et quidem totis. Numquam enim non succedent occupationes novae; serimus illas, itaque ex una exeunt plures. Deinde ipsi nobis dilationem damus: "cum hoc peregero, toto animo incumbam " et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo."

Non cum vacaveris, philosophandum est; omnia alia neglegenda, ut huic adsideamus, cui nullum

v2.p.98
tempus satis magnum est. etiam si a pueritia usque ad longissimos humani aevi terminos vita producitur. Non multum refert, utrum omittas philosophiam an intermittas; non enim ubi interrupta est, manet, sed eorum more, quae intenta dissiliunt, usque ad initia sua recurrit, quod a continuatione discessit. Resistendum est occupationibus, nec explicandae, sed submovendae sunt. Tempus quidem nullum parum est idoneum studio salutari; atqui multi inter illa non student, propter quae studendum est. "

Incidet aliquid, quod inpediat." Non quidem eum, cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est; inperfectis adhuc interscinditur laetitia, sapientis vero contexitur gaudium, nulla causa rumpitur, nulla fortuna, semper et ubique tranquillus [*](tranquillus Haase; tranquillum MSS.) est. Non enim ex alieno pendet nec favorem fortunae aut hominis expectat. Domestica illi felicitas est; exiret ex animo, si intraret; ibi nascitur.

Aliquando extrinsecus, quo admoneatur mortalitatis, intervenit, sed id leve et quod summam cutem stringat. Aliquo, inquam, incommodo addatur; maximum autem illud bonum est fixum. Ita dico: extrinsecus aliqua sunt incommoda, velut in corpore interdum robusto solidoque eruptiones quaedam pusularum et ulcuscula, nullum in alto malum est.

Hoc, inquam, interest

v2.p.100
inter consummatae sapientiae virum et alium procedentis, quod inter sanum et ex morbo gravi ac diutino emergentem, cui sanitatis loco est levior accessio: hic nisi adtendit, subinde gravatur et in eadem revolvitur, sapiens recidere non potest, ne incidere quidem amplius. Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat, saepe ad eundem, qui [*](qui Lipsius; quem MSS.) advocaverat, excitatur. Animus [*](animus added by Muretus.) semel in totum sanatur.

Dicam, quomodo intellegam [*](intellegam Koch; intellegas MSS.) sanum: si se ipso contentus est, si confidit sibi, si scit omnia vota mortalium, omnia beneficia quae dantur petunturque, nullum in beata vita habere momentum. Nam cui aliquid accedere potest, id inperfectum est; cui aliquid abscedere potest, id inperpetuum est; cuius perpetua futura laetitia est, is suo gaudeat. Omnia autem, quibus vulgus inhiat, ultro citroque fluunt. Nihil dat fortuna mancipio. Sed haec quoque fortuita tunc delectant, cum illa ratio temperavit ac miscuit; haec est, quae etiam externa commendet, quorum avidis usus ingratus est.

Solebat Attalus hac imagine uti: "vidisti aliquando canem missa a domino frusta panis aut carnis aperto ore captantem ? Quicquid excepit, protinus integrum devorat et semper ad

v2.p.102
spem venturi hiat. Idem evenit nobis: quicquid expectantibus fortuna proiecit, id sine ulla voluptate demittimus statim, ad rapinam alterius erecti et adtoniti." Hoc sapienti non evenit; plenus est. Etiam si quid obvenit, secure excipit ac reponit.

Laetitia fruitur maxima, continua, sua. Habet aliquis bonam voluntatem, habet profectum, sed cui multum desit a summo; hic deprimitur alternis et extollitur ac modo in caelum adlevatur, modo defertur ad terram. Imperitis [*](imperitis later MSS.; impeditis Vpb.) ac rudibus nullus praecipitationis finis est; in Epicureum illud chaos decidunt, inane, sine termino.

Est adhuc genus tertium eorum, qui sapientiae adludunt, quam non quidem contigerunt, in conspectu tamen et, ut ita dicam, sub ictu habent; hi non concutiuntur, ne defluunt quidem. Nondum in sicco, iam in portu sunt.

Ergo cum tam magna sint inter summos imosque discrimina, cum medios quoque sequatur fluctus [*](fluctus later MSS.; fructus VPb.) suus, sequatur ingens periculum ad deteriora redeundi, non debemus occupationibus indulgere. Excludendae sunt; si semel intraverint, in locum suum alias substituent. Principiis illarum obstemus. Melius non incipient, quam desinent. VALE.

v2.p.104

Errare mihi videntur, qui existimant philosophiae fideliter deditos contumaces esse ac refractarios, contemptores magistratuum aut regum eorumve, per quos publica administrantur. Ex contrario enim nulli adversus illos gratiores sunt; nec inmerito. Nullis enim plus praestant quam quibus frui tranquillo otio licet.

Itaque ii, quibus multum [*](multum Haase; altum VPb.) ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet. Quisquis autem de accipiendo cogitat, oblitus accepti est; nec ullum habet malum cupiditas maius, quam quod ingrata est.

Adice nunc, quod nemo eorum, qui in re publica versantur, quot vincat, sed a quibus vincatur, aspicit. Et illis non tam iucundum est multos post se videre quam grave aliquem ante se. Habet hoc vitium omnis ambitio; non respicit. Nec ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.

At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae,

v2.p.106
ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusque [*](solusque Muretus; solumque Vpb.) illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet. Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos, [*](hos later MSS.; his Vpb.) sub quorum tutela positus exercet artes bonas. "

Verum alios quoque [*](alios quoque later MSS.; quoque alios VPb.) rex viribus suis protegit." Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat; sic huius pacis beneficium ad omnes pertinentis altius ad eos pervenit, qui illa bene utuntur.

Multi enim sunt ex his togatis, quibus pax operosior bello est. An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt ? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur. Anno temperantique annum deo privatim obligatus

v2.p.108
sum, quamvis nihil in meum honorem [*](Hense suggests the possibility of tempora after honorem.) discripta sint.