Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

"Quid ergo?" inquis, [*](inquis later MSS.; inquit VPb.) "iacere in convivio et torqueri paria sunt?" Hoc mirum videtur tibi? Illud licet magis admireris; iacere in convivio malum, in eculeo bonum est, [*](This reading is based on the authority of late MSS. VPb read iacere in eculeo bonum est.) si illud turpiter, hoc honeste fit. [*](honeste fit later MSS.; honeste sit Vb; honestum sit P.) Bona ista aut mala non efficit materia, sed virtus. Haec ubicumque apparuit, omnia eiusdem mensurae ac pretii sunt.

In oculos nunc mihi manus intentat ille, qui omnium animum aestimat ex suo, quod dicam paria bona esse honeste iudicantes et honeste pericli tantis, [*](et honeste periclitantis added by Gertz.) quod dicam paria bona esse eius, qui triumphat, et eius, qui ante currum vehitur invictus animo. Non putant enim fieri, quicquid facere non possunt; ex infirmitate sua de virtute ferunt sententiam.

Quid miraris, si uri, vulnerari, occidi, alligari iuvat, aliquando etiam libet? Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est. Eodem modo haec, ad quae omnes inbecilli sumus, dura atque intoleranda credimus, obliti, quam multis tormentum sit vino carere aut prima luce excitari. Non ista difficilia sunt natura,

v2.p.88
sed nos fluvidi et enerves.

Magno, animo de rebus magnis iudicandum est; alioqui videbitur illarum vitium esse, quod nostrum est. Sic quaedam rectissime, cum in aquam demissa sunt, speciem curvi praefractique visentibus reddunt. Non tantum quid videas, sed quemadmodum, refert; animus noster ad vera perspicienda caligat.

Da mihi adulescentem incorruptum et ingenio vegetum; dicet fortunatiorem sibi videri, qui omnia rerum adversarum onera rigida cervice sustollat, qui supra fortunam existat. [*](exsistat cod. Bern.; extat VPb2; exeat b1; exiliat Hermes; Hense suggests extet.) Non mirum est in tranquillitate non concuti; illud mirare, ibi extolli aliquem ubi omnes deprimuntur, ibi stare ubi omnes iacent.

Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali ? Hoc, ut opinor, succidere mentem et incurvari et succumbere. Quorum nihil sapienti viro potest evenire; stat rectus sub quolibet pondere. Nulla illum res minorem facit; nihil illi eorum, quae ferenda sunt, displicet. Nam quicquid cadere in hominem potest, in se cecidisse non queritur. Vires suas novit. Scit se esse oneri ferendo.

Non educo sapientem ex hominum numero nec dolores ab illo sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente summoveo. Memini ex duabus illum partibus esse compositum; altera est inrationalis, haec mordetur, uritur, dolet; altera rationalis, haec inconcussas opiniones habet, in trepida est et indomita.

v2.p.90
In hac positum est summum illud hominis bonum. Antequam impleatur, incerta mentis volutatio est; cum vero perfectum est, inmota illa [*](Buecheler prefers illi.) stabilitas est.

Itaque inchoatus et ad summa procedens cultorque virtutis, etiam si adpropinquat perfecto bono, sed ei nondum summam manum inposuit, ibit [*](ibit Gruter; ibi VPb.) interim cessim et remittet aliquid ex intentione mentis. Nondum enim incerta transgressus est, etiamnunc versatur in lubrico. Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."

Venio nunc illo, quo me vocat expectatio tua. Ne extra rerum naturam vagari virtus nostra videatur, et tremet [*](tremet the common reading; tremebit VPb; Hense suggests tremescet.) sapiens et dolebit et expallescet. Hi enim omnes corporis sensus sunt Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est? Illic scilicet, si ista animum detrahunt, si ad confessionem servitutis adducunt, si illi paenitentiam sui faciunt.

Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt. Hoc loco nostrum vitium est, qui idem a sapiente exigimus et a proficiente. Suadeo adhuc

v2.p.92
mihi ista, quae laudo, nondum persuadeo. Etiam si persuasissem, nondum tam parata haberem aut tam exercitata, ut ad omnes casus procurrerent.

Quemadmodum lana quosdam colores semel ducit, quosdam nisi saepius macerata et recocta non perbibit; sic alias disciplinas ingenia, cum accepere, protinus praestant, haec, nisi alte descendit et diu sedit et animum non coloravit, sed infecit, nihil ex his, quae promiserat, praestat.

Cito hoc potest tradi et paucissimis verbis: unum bonum esse virtutem, nullum certe sine virtute, et ipsam virtutem in parte nostri meliore, id est rationali, positam. Quid erit haec virtus ? Iudicium verum et inmotum. Ab hoc enim impetus venient mentis, ab hoc omnis species, quae impetum movet, redigetur ad liquidum.

Huic iudicio consentaneum erit omnia, quae virtute contacta sunt, et bona iudicare et inter se paria.

Corporum autem bona corporibus quidem bona sunt, sed in totum non sunt bona. His pretium quidem erit aliquod, ceterum dignitas non erit; magnis inter se intervallis distabunt; alia minora, alia maiora erunt.

Et in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est. Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, cadunt [*](cadunt Haase; cedunt or caedunt MSS.) enim nimio splendore praestricti; alius in tantum, ut

v2.p.94
possit cum illa conferre vultum, nisi [*](vultum, nisi Hense; vultum si MSS.) iam pervenit ad summum et fiduciae plenus est.

Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxaverint, retro eundum est. Nemo profectum ibi invenit, ubi reliquerat. Instemus itaque et perseveremus.

Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.

Huius rei conscius mihi sum; volo et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus; ita demum vita beneficium erit. Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus.

Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici" ? Quem vicerim quaeris ? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit. VALE.

v2.p.96