Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Non in hoc exempla nunc congero, ut ingenium exerceam, sed ut te adversus id, quod maxime terribile videtur, exhorter. Facilius autem exhortabor, si ostendero non fortes tantum viros hoc momentum efflandae animae contempsisse, sed quosdam ad alia ignavos in hac re aequasse animum fortissimorum, sicut illum Cn. Pompei socerum Scipionem, qui contrario in Africam vento relatus cum teneri navem suam vidisset ab hostibus, ferro se transverberavit et quaerentibus, ubi imperator esset, " Imperator," inquit, "se bene habet."

Vox haec illum parem maioribus fecit et fatalem Scipionibus in Africa gloriam non est interrumpi passa. Multum fuit Carthaginem vincere, sed amplius mortem. " Imperator," inquit, " se bene habet." An aliter debebat imperator, et quidem Catenis, mori ?

Non revoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores

v1.p.172
mortis, qui sunt plurimi, colligo. Respice ad haec nostra tempora, de quorum languore ac deliciis querimur; omnis ordinis homines suggerent, omnis fortunae, omnis aetatis, qui mala sua morte praeciderint.

Mihi crede, Lucili, adeo mors timenda non est, ut beneficio eius nihil timendum [*](timendum p; anteferendum L; anteferendum timendum Pb; ante (a te Lipsius) verendum Gertz.) sit. Securus itaque inimici minas audi.

Et quamvis conscientia tibi tua fiduciam faciat, tamen quia multa extra causam valent, et quod aequissimum est spera, et ad id te quod est iniquissimum conpara. Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre, quid in quaque re sit; scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.

Quod vides accidere pueris, hoc nobis quoque maiusculis pueris evenit: illi quos amant, quibus adsueverunt, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt. Non hominibus tantum, sed rebus persona demenda est et reddenda facies sua.

Quid mihi gladios et ignes ostendis et turbam carnificum circa te frementem ? Tolle istam pompam, sub qua lates et stultos territas! Mors es, [*](es Lipsius; est MSS.) quam nuper servus meus, quam ancilla contempsit. Quid tu rursus mihi flagella et eculeos magno apparatu explicas ? Quid singulis articulis singula machinamenta, quibus extorqueantur, aptata et mille alia

v1.p.174
instrumenta excarnificandi particulatim hominis ? Pone ista, quae nos obstupefaciunt. Iube conticiscere gemitus et exclamationes et vocum inter lacerationem elisarum acerbitatem ! Nempe dolor es, [*](es Gertz; est MSS.) quem podagricus ille contemnit, quem stomachicus ille in ipsis deliciis perfert, quem in puerperio puella perpetitur. Levis es, [*](es Gertz; est MSS.) si ferre possum, brevis es, [*](es Gertz; est MSS.) si ferre non possum.