Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Haec in animo voluta, quae saepe audisti, saepe dixisti. Sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba. Hoc enim turpissimum est, quod nobis obici solet, verba nos philosophiae, non opera tractare.

Quid, tu nunc primum tibi mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem ? In haec natus es. Quicquid fieri potest, quasi futurum cogitemus.

Quod facere te moneo, scio certe te fecisse; nunc admoneo, ut animum tuum non mergas in istam sollicitudinem. Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit. Abduc illum a privata causa ad publicam. Dic mortale tibi et fragile corpusculum esse, cui non ex iniuria tantum aut ex potentioris [*](potentioris inferior MSS.; the others read potentioribus.) viribus denuntiabitur dolor. Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.

Pauper fiam; inter plures ero. Exul fiam; ibi

v1.p.176
me natum putabo, quo mittar. Alligabor; quid enim ? Nunc solutus sum ? Ad hoc me natura grave corporis mei pondus adstrinxit. Moriar; hoc dicis, desinam aegrotare posse, desinam alligari posse, desinam mori posse.

Non sum tam ineptus, ut Epicuream cantilenam hoc loco persequar et dicam vanos esse inferorum metus, nec Ixionem rota volvi nec saxum umeris Sisyphi trudi in adversum nec ullius viscera et renasci posse cotidie et carpi; nemo tam puer est, ut Cerberum timeat et tenebras et larvalem habitum nudis ossibus cohaerentium. Mors nos aut consumit aut exuit. Emissis meliora restant onere detracto, consumptis nihil restat, bona pariter malaque submota sunt.

Permitte mihi hoc loco referre versum tuum, si prius admonuero, ut te iudices non aliis scripsisse ista, sed etiam tibi. Turpe est aliud loqui, aliud sentire; quanto turpius aliud scribere, aliud sentire ! Memini te illum locum aliquando tractasse, non repente nos in mortem incidere, sed minutatim procedere; cotidie morimur.

Cotidie enim demitur aliqua pars vitae, et tunc quoque, cum crescimus, vita decrescit. Infantiam amisimus, deinde pueritiam, deinde adulescentiam. Usque ad hesternum, quicquid transît temporis, perit; hunc ipsum, quem

v1.p.178
agimus, diem cum morte dividimus. Quemadmodum clepsydram non extremum stillicidium exhaurit, sed quicquid ante defluxit, sic ultima hora, qua esse desinimus, non sola mortem facit, sed sola consummat; tunc ad illam pervenimus, sed diu venimus.