Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nihilominus, quantum possumus, evitemus incommoda quoque, non tantum pericula, et in tutum nos reducamus excogitantes subinde, quibus possint timenda depelli. Quorum tria, nisi fallor, genera sunt: timetur inopia, timentur morbi, timentur quae per vim potentioris eveniunt.

Ex his omnibus nihil nos magis concutit, quam quod ex aliena potentia inpendet. Magno enim strepitu et tumultu venit. Naturalia mala quae rettuli, inopia atque morbus, silentio subeunt nec oculis nec auribus quicquam terroris incutiunt. Ingens alterius mali pompa est.

v1.p.86
Ferrum circa se et ignes habet et catenas et turbam ferarum, quam in viscera inmittat humana.

Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.

Non est itaque mirum, si maximus huius rei timor est, cuius et varietas magna et apparatus terribilis est. Nam quemadmodum plus agit tortor, quo plura instrumenta doloris exposuit (specie enim vincuntur qui patientia restitissent); ita ex iis, quae animos nostros subigunt et domant, plus proficiunt, quae habent quod ostendant. Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem. Sed latent, nihil habent quod intentent, quod praeferant; haec ut magna bella aspectu apparatuque vicerunt.

Demus itaque operam, abstineamus offensis. Interdum populus est, quem timere debeamus; interdum si ea civitatis disciplina est, ut plurima per senatum transigantur, gratiosi in eo viri; interdum singuli, quibus potestas populi et in populum data est. Hos omnes amicos habere operosum est, satis

v1.p.88
est inimicos non habere. Itaque sapiens numquam potentium iras provocabit, immo declinabit, [*](declinabit L3b; nec declinabit pL 1.) non aliter quam in navigando procellam.

Cum peteres Siciliam, traiecisti fretum. Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat; non sinistrum petit litus, sed id, a quo [*](sed id, a quo Hense, Thomas; sed ita quo MSS.) propior Charybdis maria convolvit. At ille cautior peritos locorum rogat, quis aestus sit, quae signa dent nubes; longe ab illa regione verticibus infami cursum tenet. Idem facit sapiens; nocituram potentiam vitat, hoc primum cavens, ne vitare videatur. Pars enim securitatis et in hoc est, non ex professo eam petere, quia, quae quis fugit, damnat.

Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus. Primum nihil idem concupiscamus; rixa est inter competitores. Deinde nihil habeamus, quod cum magno emolumento insidiantis eripi possit. Quam minimum sit in corpore tuo spoliorum. Nemo ad humanum sanguinem propter ipsum venit, aut admodum pauci. Plures computant quam oderunt. Nudum latro transmittit; etiam in obsessa via pauperi pax est.

Tria deinde ex praecepto veteri praestanda sunt ut vitentur: odium, invidia, contemptus. Quomodo hoc fiat, sapientia sola monstrabit Difficile enim

v1.p.90
temperamentum est, verendumque, ne in contemptum nos invidiae [*](invidiae Muretus; invidia et MSS.) timor transferat ne dum calcare nolumus, videamur posse calcari. Multis timendi attulit causas timeri posse. Undique nos reducamus; non minus contemni quam suspici nocet.

Ad philosophiam ergo confugiendum est; hae litterae, non dico apud bonos, sed apud mediocriter malos, infularum loco sunt. Nam forensis eloquentia et quaecumque alia populum movet, adversarios habet; haec quieta et sui negotii contemni non potest, cui ab omnibus artibus etiam apud pessimos honor est. Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.

Ceterum philosophia ipsa tranquille modesteque tractanda est. "