Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ergo?" inquis, "Videtur tibi M. Cato modeste philosophari, qui bellum civile sententia reprimit ? Qui furentium principum armis medius intervenit ? Qui aliis Pompeium offendentibus aliis Caesarem simul lacessit duos?"

Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica. " Quid tibi vis, Marce Cato ? Iam non agitur de libertate; olim pessumdata est. Quaeritur, utrum Caesar an Pompeius possideat rem publicam; quid tibi cum ista contentione ? Nullae

v1.p.92
partes tuae sunt; dominus eligitur. Quid tua, uter [*](tua, uter Lipsius; tu alter MSS.) vincat ? Potest melior vincere, non potest non peior esse, qui vicerit." Ultimas partes attigi Catonis. Sed ne priores quidem anni fuerunt qui sapientem in illam rapinam rei publicae admitterent; quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus [*](exportandus Pincianus; et portandus MSS.) extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur ?

Sed postea videbimus, an sapienti opera rei publicae danda sit [*](an sapienti opera rei publicae danda sit Madvig; an sapienti ora opera perdenda sint pL; num (an b) sapientiora opera perdenda (perpendenda b) sit (sunt b) Pb.) ; interim ad hos te Stoicos voco, qui a re publica exclusi secesserunt ad colendam vitam et humano generi iura condenda sine ulla potentioris offensa. Non conturbabit sapiens publicos mores nec populum in se vitae novitate convertet.

"Quid ergo? Utique erit tutus, qui hoc propositum sequetur?" Promittere tibi hoc non magis possum quam in homine temperanti bonam valitudinem, et tamen facit temperantia bonam valitudinem. Perit aliqua navis in portu; sed quid tu accidere in medio mari credis ? Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est ? Pereunt aliquando innocentes; quis negat ? Nocentes tamen saepius. Ars ei constat, qui per ornamenta percussus est.

Denique consilium

v1.p.94
rerum omnium sapiens, non exitum spectat. Initia in potestate nostra sunt; de eventu fortuna iudicat, cui de me sententiam non do. " At aliquid vexationis adferet, aliquid adversi." Non damnat [*](damnat Gronovius; damnatur MSS.; dominatur Schweighäuser. Haase, followed by Hense, indicates a lacuna after occidit.) latro, cum occidit.

Nunc ad cotidianam stipem manum porrigis. Aurea te stipe implebo, et quia facta est auri mentio, accipe quemadmodum usus fructusque eius tibi esse gratior possit. " Is maxime divitiis fruitur, qui minime divitiis indiget." "Ede," inquis, "auctorem." Ut scias quam benigni simus, propositum est aliena laudare; Epicuri est aut Metrodori aut alicuius ex illa officina.

Et quid interest quis dixerit ? Omnibus dixit. Qui eget divitiis, timet pro illis. Nemo autem sollicito bono fruitur; adicere illis aliquid studet. Dum de incremento cogitat, oblitus est usus. Rationes accipit, forum conterit, kalendarium versat; fit ex domino procurator. VALE.

Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere: " Si vales bene est, ego valeo." Recte nos dicimus: " Si philosopharis,

v1.p.96
bene est." Valere autem hoc demum est. Sine hoc aeger est animus. Corpus quoque, etiam si magnas habet vires, non aliter quam furiosi aut phrenetici validum est.

Ergo hanc praecipue valitudinem cura, deinde et illam secundam, quae non magno tibi constabit, si volueris bene valere. Stulta est enim, mi Lucili, et minime conveniens litterato viro occupatio exercendi lacertos et dilatandi cervicem ac latera firmandi; cum tibi feliciter sagina cesserit et tori creverint, nec vires umquam opimi bovis nec pondus aequabis. Adice nunc, quod maiore corporis sarcina animus eliditur et minus agilis est. Itaque quantum potes, circumscribe corpus tuum et animo locum laxa.