Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus; illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.

Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat; nubilo serena succedunt; turbantur maria, cum quieverunt; fiant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum aeternitas constat.

Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat. Et quaecumque fiunt, debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam. Optimum est pati, quod emendare non possis, et

v3.p.228
deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari; malus miles est qui imperatorem gemens sequitur.

Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus [*](deseramus later MSS.; desimus BA.) hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.

Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo [*](gubernaculo later MSS.; tabernaculo BA.) moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo. Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum:

  1. Duc, o parens celsique dominator poli,
  2. Quocumque placuit; nulla parendi mora est.
  3. Adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens
  4. Maiusque patiar, facere quod licuit bono.
  5. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.