Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est. Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, [*](in te mittentur Lipsius; intermittentur BA.) quaedam incident.

v3.p.224
Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es; et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: "O mors ! " id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis; per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.

Mori vult ? Praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse, ubi

  1. Luctus et ultrices posuere cubilia curae
  2. Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.

Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit. At contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.

" Servi me reliquerunt." Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt; quicquid dixeris, multis accidit. Deinceps quae multa et varia sunt, in nos

v3.p.226
tela deriguntur. [*](varia sunt, in nos tela deriguntur Hense; B and A omit tela and read dirigantur.) Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.

Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.