Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem.

Miraberis, inquam, cum animadverteris

  1. Atriden [*](Atriden MSS.; Atridas Vergil.) Priamumque et saevom ambobus Achillen.

Utrumque enim improbat, utrumque exarmat. Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit,

v3.p.210
moriturum, si Pompeius, exulaturum. Quid habebat, quod timeret, qui ipse [*](ipse Hense; id BA.) sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant ? Periit itaque ex decreto suo. vides posse homines laborem pati:

per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum.

Possumus itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum. In primis autem respuendae voluptates; enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est. Deinde spernendae [*](spernendae later MSS.; sperandae BA.) opes: auctoramenta sunt servitutum. Aurum et argentum et quicquid aliud felices domos onerat, relinquatur; non potest gratis constare libertas. Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda sunt. VALE.

v3.p.212

Quae observanda tibi sint, ut tutior vivas, dicam. Tu tamen sic audias censeo ista praecepta, quomodo si tibi praeciperem, qua ratione bonam valitudinem in Ardeatino tuereris.

Considera, quae sint, quae hominem in perniciem hominis instigent: invenies spem, invidiam, odium, metum, contemptum.