Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

At quanto ego de illis melius existimo ! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt. Denique quem umquam ista destituere temptantem ? Cui non faciliora apparuere in actu ? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt.

Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten,

v3.p.206
perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit. Quibus ille domi exercitus est, [*](est later MSS.; om. BA.) sive uxorem eius reminiscimur [*](reminiscimur added by Hense.) moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores. Si vere reputes, [*](reputes added by Hense.) aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore. viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.

Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus [*](nominibus Lipsius; hominibus BA.) impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est. Post haec carcer et venenum. Haec usque eo animum Socratis non moverant, ut ne vultum quidem moverent. O illam [*](moverent. o illam Buecheler; moverint. Illam BA.) mirabilem laudem et singularem ! Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit. Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.

vis alterum exemplum ?

Accipe hunc M. Catonem recentiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius. Cui cum omnibus locis obstitisset,

v3.p.208
novissime et in morte, ostendit tamen virum fortem posse invita fortuna vivere, invita mori. Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga [*](in toga Kronenberg; intacta BA.) concipiente iam civile bellum. Et hunc licet dicas non minus quam Socraten in servis se libertati addixisse, [*](in servis se libertati addixisse, suggested by Hense; inseruisse dixisse BA.) nisi forte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse.

Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica vidit: eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in provincia, in contione, in exercitu, in morte. Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis exterarum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, satis unus adversus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes.