De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

praestiti patri eius, quod ipse praestare voluisset nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et

humanitati dedi, ut quodlibet cadaver absconderem, sed si corpus adgnovi, si filio tunc hoc praestare me cogitavi. At si terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debitorem in publicum humanus.

Dicet aliquis : " Quid tanto opere quaeris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus aliquando ? Sunt, qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas adferunt. Indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Praeterea, si bono viro dedisti, expecta, ne iniuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset. Si malo viro dedisti, plectere ; beneficium vero ne corruperis creditum faciendo. Praeterea lex, quod non iussit repeti, vetuit."

Verba sunt ista. Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam. Sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam, quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; novissime recipiendi beneficii necessitas repetendi verecundiam vincet. Deinde, eum bono viro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.