De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Beneficium,"

inquit, " vocas, quo ille offenditur, quo torquetur ? " Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare et urere, ut sanes, et vinclis coercere. Non est spectandum, an doleat aliquis beneficio accepto, sed an gaudere debeat ; non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit et accepit, si modo id prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit. Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat.

Agedum, hoc in contrarium verte. Odit fratrem suum, quem illi habere expedit ; hunc ego occidi: non est beneficium, quamvis ille dicat esse et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria !

" Video : prodest aliqua res et ideo beneficium est ; nocet et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit nec noceat, dabo, et tamen beneficium erit. Patrem alicuius in solitudine exanimem inveni, corpus eius sepelivi. Nec ipsi profui (quid enim illius intererat, quo genere dilaberetur ?) nec filio (quid enim illi per hoc commodi accessit ?)." Dicam, quid consecutus sit : officio sollemni et necessario per me functus est ;