De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid ergo ? Non caperis tantae molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat generetque ac spiritu suo riget ? Quemadmodum haec cum primum usum habeant et necessaria

vitaliaque sint, maiestas tamen eorum totam mentem occupat, ita omnis illa virtus et in primis grati animi multum quidem praestat, sed non vult ob hoc diligi ; amplius quiddam in se habet nec satis ab eo intellegitur a quo inter utilia numeratur.

Gratus est, quia expedit ? Ergo et quantum expedit ? Non recipit sordidum virtus amatorem ; soluto ad illam sinu veniendum est. Ingratus hoc cogitat: " Volebam gratiam referre, sed timeo impensam, timeo periculum, vereor offensam ; faciam potius, quod expedit." Non potest eadem ratio et gratum facere et ingratum ; ut diversa illorum opera, ita diversa inter se proposita sunt. Ille ingratus est, quamvis non oporteat, quia expedit; hic gratus est, quamvis non expediat, quia oportet.

Propositum est nobis secundum rerum naturam vivere et deorum exemplum sequi. Di autem, quodcumque faciunt, in eo quid praeter ipsam faciendi rationem secuntur ? Nisi forte illos existimas fructum operum suorum ex fumo extorum et turis odore percipere !

Vide, quanta cotidie moliantur, quanta distribuant ; quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent. Omnia ista

sine mercede, sine ullo ad ipsos perveniente commodo faciunt.