De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Num dubium est, quin hoc humani generis domicilium circumitus solis ac lunae vicibus suis temperet ? Quin alterius calore alantur corpora, terrae relaxentur, immodici umores comprimantur, adligantis omnia hiemis tristitia frangatur, alterius tepore efficaci et penetrabili regatur maturitas frugum ? Quin ad huius cursum fecunditas humana respondeat?

Quin ille annum observabilem fecerit circumactu suo, haec mensem minoribus se spatiis flectens ?

Ut tamen detrahas ista, non erat ipse sol idoneum oculis spectaculum dignusque adorari, si tantum praeteriret? Non erat digna suspectu luna, etiam si otiosum sidus transcurreret ? Ipse mundus, quotiens per noctem ignes suos fudit et tantum stellarum innumerabilium refulsit, quem non intentum in se tenet ? Quis sibi illa tunc, cum miratur, prodesse cogitat ?

Adspice ista tanto superne coetu labentia, quemadmodum velocitatem suam sub specie stantis atque immoti operis abscondant. Quantum ista nocte, quam tu in numerum ac discrimen dierum observas, agitur ! Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur !

Quantam fatorum seriem certus limes educit ! Ista, quae tu non aliter, quam in decorem sparsa consideras, singula in opere sunt. Nec enim est, quod existimes septem sola discurrere, cetera haerere ; paucorum motus comprehendimus, innumerabiles vero longiusque a conspectu seducti di eunt redeuntque, et ex his, qui oculos nostros patiuntur, plerique obscuro gradu pergunt et per occultum aguntur.