De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Crispus Passienus solebat dicere quorundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla. " Malo," aiebat, " divi Augusti iudicium, malo Claudii beneficium." Ego vero nullius puto expetendum esse beneficium, cuius vile iudicium est.

Quid ergo ? Non erat accipiendum a Claudio, quod dabatur ? Erat, sed sicut a fortuna, quam scires posse statim malam fieri. Quid ista inter se mixta

dividimus ? Non est beneficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio : alioqui pecunia ingens, si non ratione nec recta voluntate donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. Multa sunt autem, quae oportet accipere nec debere.

Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod ex priore parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit beneficium ; cuius rei expeditissimam videor monstraturus viam : sic demus, quomodo vellemus accipere.

Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione. Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus haesit, quod quis aegre dimittere visus est et sic dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid intervenit morae, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur; proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit gratiam. Nam eum in beneficio iucundissima sit tribuentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunctatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem male retinuit ; multi autem sunt, quos liberales facit frontis infirmitas.