De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Ego vero beneficiis non obicio moras ; quo plura maioraque fuerint, plus adferent laudis. At sit iudicium ; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac temere data.

Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.[*]( exaudivit Préchac : exaudiat O : exaudit Hosius. ) Quam enim virtutem

magis veneramur ? Cui magis stimulos addimus ? Quibusve tam convenit haec adhortatio quam nobis societatem generis humani sancientibus ?

Quid ergo est ? Cum sit nulla honesta vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi quam virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari. Tunc iuvat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus et consilii indigens impetus defert ; quod ostentare libet et inscribere sibi.

Beneficia tu vocas, quorum auctorem fateri pudet ? At illa quanto gratiora sunt quantoque in partem interiorem animi numquam exitura descendunt, cum delectant cogitantem magis a quo, quam quid acceperis ?