Octavia
Seneca, Lucius Annaeus
Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- opibus superba, gaudium capiet breve.
- Passa est similes ipsa dolores
- regina deum,
- cum se formas vertit in omnes
- dominus caeli divumque pater-
- et modo pennas sumpsit oloris
- modo Sidonii cornua tauri,
- aureus idem fluxit in imbri;
- fulgent caelo sidera Ledae,
- patrio residet Bacchus Olympo,
- deus Alcides possidet Heben
- nec Iunonis iam timet iras,
- cuius gener est qui fuit hostis,
- vicit sapiens tamen obsequium
- coniugis altae pressusque dolor:
- sola Tonantem tenet aetherio'
- secura toro maxima Iuno,
- nec mortali captus forma
- deserit altam Iuppiter aulam,
- tu quoque, terris altera Iuno,