Octavia
Seneca, Lucius Annaeus
Pseudo-Seneca, creator; Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- genitoris olim subole restituas tua.
- Expectat aliam principis subolem domus;
- me dira miseri fata germani trahunt.
- Confirmet animum civium tantus favor.
- Solatur iste nostra, non relevat mala.
- Vis magna populi est.
- Principis maior tamen.
- Respiciet ipse coniugem,
- Paelex vetat.
- Invisa cunctis nempe.
- Sed cara est viro.
- Nondum uxor est.
- Iam fiet, et genetrix simul.
- Iuvenilis ardor impetu primo furit,
- languescit idem facile nec durat diu
- in Venere turpi, ceu levis flammae vapor:
- amor perennis coniugis castae manet.
- violare prima quae toros ausa est tuos
- animumque domini famula possedit diu,
- iam metuit eadem—
- Nempe praelatum sibi.
- Subiecta et humilis, atque monumenta extruit
- quibus timorem fassa testatur suum.
- et hanc levis fallaxque destituet deus
- volucer Cupido: «it licet forma eminens.