Hercules Oetaeus

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. elisit hydram, dente † cum fixo tenens
  2. media palude victor, effuso obrutus
  3. artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet,
  4. qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
p.354
Dei.
  1. Frustra tenetur ille qui statuit mori.
  2. vixit satis quicumque cum Alcide occidit:
  3. proinde lucem fugere decretum est mihi.
Nvt.
  1. Per has aniles ecce te supplex comas
  2. atque ubera ista paene materna obsecro:
  3. depone tumidas pectoris laesi minas
  4. mortisque dirae expelle decretum horridum.
Dei.
  1. Quicumque misero forte dissuadet mori,
  2. crudelis ille est: interim poena est mori,
  3. sed saepe donum; pluribus veniae fuit.
Nvt.
  1. Defende saltem dexteram, infelix, tuam
  2. fraudisque facinus esse, non nuptae, sciat.
Dei.
  1. Defendar illic: inferi absolvent ream,
  2. a me ipsa damnor; purget has Pluton manus..
  3. stabo ante ripas immemor, Lethe, tuas
  4. et umbra tristis coniugem excipiam meum.