Hercules Oetaeus
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Nemo nocens sibi ipse poenas inrogat.
- Multis remissa est vita quorum error nocens,
- non dextra fuerat, fata quis damnat sua?
- Quicumque fata" iniqua sortitus fuit.
- Hic ipse Megaram nempe confixam suis
- stravit sagittis atque natorum indolem
- Lernaea figens tela furibunda manu;
- ter parricida factus ignovit tamen
- sibi. non furori: fonte Cinyphio scelus
- sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
- quo. misera, pergis? cur tuas damnas manus?
- Damnat meas devictus Alcides manus:
- placet scelus punire.
- Si novi Herculem.
- aderit cruenti forsitan victor mali
- dolorque fractus cedet Alcidae tuo.
- Exedit artus virus ut fama est hydrae;
- immensa pestis coniugis membra abstulit.
- Serpentis illi virus enectae autumas
- haut posse vinci qui malum vivum tulit?