Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. revolvor: animus haeret ac retro cupit
  2. corpus referre, moveo nolentem gradum.
Tant.
  1. Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet
  2. vultumque versat seque in incerto tenet.
Thy.
  1. Quid, anime, pendes quidve consilium diu
  2. tam facile torques? rebus incertissimis,
  3. fratri atque regno, credis ac metuis mala
  4. iam victa, iam mansueta et aerumnas fugis
  5. bene collocatas? esse iam miserum iuvat,
  6. reflecte gressum, dum licet, teque eripe.
  7. T AN T. Quae causa cogit, genitor, a patria gradum
  8. referre visa? cur bonis tantis sinum
  9. subducis? ira frater abiecta redit
  10. partemque regni reddit et lacerae domus
  11. componit artus teque restituit tibi.
Thy.
  1. Causam timoris ipse quam ignoro exigis.
  2. nihil timendum video, sed timeo tamen.
  3. placet ire, pigris membra sed genibus labant
  4. alioque quam quo nitor abductus feror,
  5. sic concitatam remige et velo ratem