Thyestes

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. nullo cum strepitu dies.
  2. plebeius moriar senex.
  3. illi mors gravis incubat
  4. qui, notus nimis omnibus,
  5. ignotus moritur sibi.
Thyestes Tantalus Plisthenes Tacitus
  1. Optata patriae tecta et Argolicas opes
  2. miserisque summum ac maxime exulibus bonum,
  3. tractum soli natalis et patrios deos
  4. (si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras
  5. turres, labore maius humano decus,
  6. celebrata iuveni stadia, per quae nobilis
  7. palmam paterno non semel curru tuli.
  8. occurret Argos, populus occurret frequens—
  9. sed nempe et Atreus. repete silvestres fugas
  10. saltusque densos potius et mixtam feris
  11. similemque vitam; clarus hic regni nitor
  12. fulgore non est quod oculos falso auferat:
  13. cum quod datur spectabis, et dantem aspice.
  14. modo inter illa, quae putant cuncti aspera,
  15. fortis fui laetusque; nunc contra in metus