Phaedra
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Reserate clausos regii postes laris.
- 0 socia thalami, sicine adventum viri
- et expetiti coniugis vultum excipis?
- quin ense viduas dexteram atque animum mihi
- restituis et te quicquid e vita fugat
- expromis?
- Eheu, per tui sceptrum imperi,
- magnanime Theseu, perque natorum indolem
- tuosque reditus perque iam cineres meos,
- permitte mortem,
- Causa quae cogit mori?
- Si causa leti dicitur, fructus perit.
- Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.
- Aures pudica coniugis solas timet.
- Effare: fido pectore arcana occulam.
- Alium silere quod voles, primus sile.
- Leti facultas nulla continget tibi.
- Mori volenti desse mors numquam potest.
- Quod sit luendum morte delictum indica.
- Quod vivo.