Phaedra
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- sensus malorum; finis Alcides fuit,
- qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem,
- me quoque supernas pariter ad sedes tulit.
- sed fessa virtus robore antiquo caret
- trepidantque gressus, heu, labor quantus fuit
- Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
- pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
- Quis fremitus aures flebilis pepulit meas?
- expromat aliquis, luctus et lacrimae et dolor,
- in limine ipso maesta lamentatio?
- auspicia digna prorsus inferno hospite.
- Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
- fletusque nostros spernit ac morti imminet.
- Quae causa leti? reduce cur moritur viro?
- Haec ipsa letum causa maturum attulit.
- Perplexa magnum verba nescio quid tegunt.
- effare aperte quis gravet mentem dolor.
- Haut pandit ulli; maesta secretum occulit
- statuitque secum ferre quo moritur malum.
- iam perge, quaeso, perge: properato est opus.