Medea
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- terra hac miseriis angulum ac sedem rogo
- latebrasque viles: urbe si pelli placet,
- detur remotus aliquis in regnis locus.
- Non esse me qui sceptra violentus geram
- nec qui superbo miserias calcem pede,
- testatus equidem videor haud clare parum
- generum exulem legendo et adflictum et gravi
- terrore pavidum, quippe quem poenae expetit
- letoque Acastus regna Thessalica optinens.
- senio trementem debili atque aevo gravem
- patrem peremptum queritur et caesi senis
- discissa membra, cum dolo captae tuo
- piae sorores impium auderent nefas.
- potest Iason, si tuam causam amoves,
- suam tueri: nullus innocuum cruor
- contaminavit, afuit ferro manus
- proculque vestro purus a coetu stetit.
- tu, tu malorum machinatrix facinorum,
- cui feminae nequitia ad audenda omnia,
- robur virile est, nulla famae memoria,