Medea
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- qui saxa cantu mulcet et silvas trahit,
- geminum que numen Castor et Pollux meum est
- satique Borea quique trans Pontum quoque
- summota Lynceus lumine inmisso videt,
- omnesque Minyae: nam ducem taceo ducum,
- pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo;
- vobis revexi ceteros, unum mihi.
- incesse nunc et cuncta flagitia ingere.
- fatebor: obici crimen hoc solum potest,
- Argo reversa, virgini placeat pudor
- paterque placeat: tota cum ducibus ruet
- Pelasga tellus, hic tuus primum gener
- tauri ferocis ore flammanti occidet.
- fortuna causam quae volet nostram premat,
- non paenitet servasse tot regum decus.
- quodcumque culpa praemium ex omni tuli,
- hoc est penes te. si placet, damna ream;
- sed redde crimen, sum nocens, fateor, Creo:
- talem sciebas esse, cum genua attigi
- fidemque supplex praesidis dextrae peti;