Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- everte Thebas. quis tenet mentem furor?
- petendo patriam perdis? ut fiat tua,.
- vis esse nullam? quin tuae causae nocet
- ipsum hoc quod armis uris infestis solum
- segetesque adultas sternis et totos fugam
- edis per agros: nemo sic vastat sua;
- quae corripi igne. quae meti gladio iubes
- aliena credis, rex sit ex vobis uter,
- manente regno quaerite, haec telis petis
- flammisque tecta? poteris has Amphionis
- quassare moles? nulla quas struxit manus
- stridente tardum machina ducens onus,
- sed convocatus vocis et citharae sono
- per se ipse summas venit in turres lapis:
- haec saxa franges? victor hinc spolia auferes
- vinctosque duces patris aequales tui,
- matresque ab ipso coniugum raptas sinu
- saevus catena miles imposita trahet?
- adulta virgo, mixta captivo gregi,
- Thebana nuribus munus Argolicis eat?