Phoenissae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- precor sororis et per irati sibi
- genas parentis, scelere quas nullo nocens,
- erroris a se dira supplicia exigens,
- hausit: nefandas moenibus patriis faces
- averte, signa bellici retro agminis
- flecte— ut recedas, magna pars sceleris tamen
- vestri peracta est: vidit hostili grege
- campos repleri patria, fulgentes procul
- armis catervas vidit, equitatu levi
- Cadmea frangi prata et excelsos rotis
- volitare proceres, igne flagrantes trabes
- fumare, cineri quae petunt nostras domos,
- fratresque (facinus quod novum et Thebis fuit)
- in se ruentes: totus hoc exercitus,
- hoc populus omnis, utraque hoc vidit soror
- genetrixque vidi: nam pater debet sibi
- quod ista non spectavit, occurrat tibi
- nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque
- poenae petuntur. ne, precor, ferro erue
- patriam ac penates neve, quas regere expetis,