Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- o nate sero Phrygibus, o matri cito,
- eritne tempus illud ac felix dies
- quo Troici defensor et vindex soli
- recidiva ponas Pergama et sparsos fuga
- cives reducas, nomen et patriae suum
- Phrygibusque reddas? sed mei fati memor
- tam magna timeo vota— quod captis sat est,
- vivamus, heu me, quis locus fidus meo
- erit timori quave te sede occulam?
- arx illa pollens opibus et muris deum,
- gentes per omnes clara et invidiae gravis,
- nunc pulvis altus, strata sunt flamma omnia
- superestque vasta ex urbe ne tantum quidem,
- quo lateat infans, quem locum fraudi legam,1?
- est tumulus ingens coniugis cari sacer,
- verendus hosti, mole quem immensa parens
- opibusque magnis struxit, in luctus suos
- rex non avarus: optime credam patri,
- sudor per artus frigidus totos cadit:
- omen tremesco misera feralis loci.