Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- sed fessus ac deiectus et fletu gravis
- similisque maesto, squalida obtectus coma.
- iuvat tamen vidisse; tum quassans caput:
- 'dispelle somnos' inquit---et natum eripe,
- o fida coniunx: lateat, haec una est salus.
- omitte fletus— Troia quod cecidit gemis?
- utinam iaceret tota. festina, amove
- quocumque nostrae parvulam stirpem domus.'
- mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,
- oculosque nunc huc pavida, nunc illuc ferens
- oblita nati misera quaesivi Hectorem:
- fallax per ipsos umbra complexus abit.
- O nate, magni certa progenies patris,
- spes una Phrygibus, unica adflictae domus,
- veterisque suboles sanguinis nimium inclita
- nimiumque patri similis: hos vultus meus
- habebat Hector, talis incessu fuit
- habituque talis, sic tulit fortes manus,
- Sic celsus umeris, fronte sic torva minax
- cervice fusam dissipans iacta comam—