Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- tumuloque tradet?
- Quos enim praeceps locus
- reliquit artus? ossa disiecta et gravi
- elisa casu; signa clari corporis,
- et ora et illas nobiles patris notas,
- confudit imam pondus ad terram datum;
- soluta cervix silicis impulsu, caput,
- raptum cerebro penitus expresso— iacet
- deforme corpus,
- Sic quoque est similis patri.
- Praeceps ut altis cecidit e muris puer
- flevitque Achivum turba quod fecit nefas,
- idem ille populus aliud ad facinus redit
- tumulumque Achillis. cuius extremum Litus
- Rhoetea leni verberant fluctu vada;
- adversa cingit campus et clivo levi
- erecta medium vallis includens locum
- crescit theatri more. concursus frequens
- implevit omne litus :n hi classis moram
- hac morte solvi rentur, hi stirpem hostium