Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. Priami nepotem, nec gradu segni puer
  2. ad alta pergit moenia, ut summa stetit
  3. pro turre, vultus huc et huc acres tulit
  4. intrepidus animo, qualis ingentis ferae
  5. parvus tenerque fetus et nondum potens
  6. saevire dente— iam tamen tollit minas
  7. morsusque inanes temptat atque animis tumet:
  8. sic ille dextra prensus hostili puer
  9. ferox t superbe, moverat vulgum ac duces
  10. ipsumque Vlixen. non fiet e turba omnium
  11. qui fletur; ac, dum verba fatidici et preces :
  12. concipit Vlixes vatis et saevos ciet
  13. ad sacra superos, sponte desiluit sua
  14. in media Priami regna.— ...
Andr.
  1. Quis Colchus hoc, quis sedis incertae Scytha
  2. commisit, aut quae Caspium tangens mare
  3. gens iuris expers ausa? non Busiridis
  4. puerilis aras sanguis aspersit feri,
  5. nec parva gregibus membra Diomedes suis
  6. epulanda posuit, quis tuos artus leget