Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

pluris tropaea uestra Xerxes aestumat quam uos. DIVISIO. FVSCVS sic diuisit: etiamsi uenturus est Xerses nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda. Confessio seruitutis est iussa facere: si uenerit uincemus; hoc non est diu colligendum de eo: dico “uincemus” quem uicimus. Sed ne ueniet quidem: si uenturus esset non denuntiaret; fractus est et uiribus et animo. CESTIVS et illud adiecit, quod in prima parte tractauit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse; communem uictoriam, bellum fuisse commune. deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut quisquam consecratis uirtutis suae operibus manus adferret. Ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses uinculis, illos

b.26
sagittis persequebatur. Hic omnia ad impiam et superbam Xerxis militiam pertinentia. Quid ergo?

bellum habebimus? habuimus; et si Xersem remoueris, inuenietur alius hostis: numquam magna imperia otiosa. Enumeratio bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. Deinde non erit bellum: Xerxes enim non ueniet. multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. Nouissime, ut ueniat, cum quibus ueniet? reliquias uictoriae nostrae colliget: illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat, aut

p.33
si qui ex fuga consecuti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut uictum.

ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non uenturum Xerxen, aut non esse metuendum si uenerit. his solis institit, et illud dixit quod exceptum est: “tollite,” inquit, “tropaea.” si uicisti, quid erubescis? si uictus es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xerxen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.