Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARELLI FVSCI. Pudet me uictoriae uestrae si fugatum creditis Xersem ut reuerti possit. Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis; quid Marathona, quid Salamina referam? pudet

p.31
dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est et amissa ne audeat amissurum monent. Vt interdum in gaudio surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis frangitur. Omnis destituit animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit; errat circa damna sua et quae male expertus est uota deponit. Si uenturus esset non minaretur: saeuis ira ardet ignibus et in pacta non soluitur.

Non denuntiaret si uenturus esset neque armaret nos nuntio nec instigaret uictricem Graeciam nec sollicitaret arma

b.25
felicia: magis superueniret inprouidis: nam et antea arma indenuntiata mouerat. Quantumcunque Oriens ualuit primo in Graeciam impetu effusum est: hoc ille numero ferox et in deos arma tulerat. extincta tot ante Xersem milia, tot sub ipso, iacent: nulli nisi qui fugerunt supersunt. Quid dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te Polyzele? et hoc agitur, an uiceris? Haec ego tropaea de te posui, haec in totius conspectu Graeciae statui, ne quis timeret Xerxem minantem. Me miserum, pugnante Xerxe tropaea posui, fugiente tollam? Nunc Athenae uincimur: non tantum credetur redisse set uicisse Xerses.

Non potest Xerses nisi per nos tropaea tollere. Credite mihi, difficilest adtritas opes recolligere et spes fractas nouare et ex paenitenda acie in melioris

p.32
euentus fiduciam surgere. CESTI PII. Inferam, inquit, bellum. alia mihi tropaea promittit. Potest maior uenire quam uictus est? ARGENTARII. Non pudet uos?