Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

DIVISIO. Aiebat CESTIVS hoc genus suasoriarum aliter declamandum esse quam suadendum. Non eodem modo in libera ciuitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis OSOS ueritatem; facile Alexandrum exisse quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. Denique ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit; orbis illum suus non capit: itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa ueneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius amitino Aristotelis accidit, quem

p.5
occidit propter intempestiue liberos sales: nam cum deum se uellet uideri et uulneratus .esset, uiso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset
i)xw\r oi(=o/s pe/r te
b.4
r(e/ei maka/ressi qeoi=sin
Hom. E 340 Ille se ab hac urbanitate lancea uindicauit. Eleganter in C. Cassi epistola quadam ad M. Ciceronem [*](Cic. ad fam. XV 19) missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie uictus est; deinde ait: “nos quidem illum deridemus, sed timeo ne ille nos gladio a)ntimukthri/sh|.” In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.

Aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam ut multa adulatione animus eius permulceretur, seruandum tamen aliquem modum, ne conrueret ratio et accideret tale aliquid quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae set castigatae sunt. Nam cum Antonius uellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt uenienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et *dio/nuson salutauerunt. Belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset; set dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Mineruam suam et rogauerunt ut duceret. Antonius

p.6
ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: ku/rie o( *zeu\s th\n mhte/ra SOU *seme/lhn a)/proikon ei)=xen Huic quidem inpune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur conplures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octauiam uxorem haberet et Cleopatram: *)oktaoui/a kai\ *)aqhna= *)antwni/w|:

res tuas tibi habe. Bellissimam tamen rem DELLIVS dixit, quem Messala Coruinus desultorem bellorum ciuilium uocat, quia

b.5
ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi pactus est, si Dolabellam occidisset: a Cassio deinde transiit ad Antonium, nouissime ab Antonio transfugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae ad Cleopatram lasciuae feruntur. Cum Athenienses tempus peterent ad pecuniam conferendam nec exorarent, Dellius ait: et tamen dicito illos tibi annua, bienni, trienni die debere. Longius me fabellarum dulcedo produxit: itaque ad propositum reuertar.

Aiebat CESTIVS magnis cum laudibus Alexandri hanc suasoriam esse dicendam, quam sic diuisit, ut primum diceret, etiamsi nauigari posset Oceanus, nauigandum non esse; satis gloriae quaesitum; regenda esse et disponenda quae in transitu uicisset; consulendum militi tot eius uictoriis lasso;

p.7
de matre illi cogitandum: et alias causas complures subiecit. Deinde illam quaestionem subiecit, ne nauigari quidem Oceanum posse.

FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.

Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti

b.6
tamen non esse. Hic dixit incerta peti, certa deseri; descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset; hic matrem de qua dixit: quomodo illa trepidauit etiam quom Granicum transiturus esses.

GLYCONIS celebris sententia est: tou=to ou)/k e)sti *simo/eis ou)de\ *gra/nikos: tou=to ei) mh/ TI kako\n h)=n ou)k a)\n ne/aton e)/keito. Hoc omnes imitari

p.8
uoluerunt. PLVTION dixit: kai\ dia\ tou=to me/gisto/n e)stin, o(/ti au)to\ me\n meta\ pa/nta, meta\ de\ au)to\ ou)qe/n. ARTEMON dixit: bouleute/on ei) dei= a)/ra peraiou=sqai. ou) tai=s *(ellhsponti/ais h)|o/sin e)festw=tes ou)d' e)pi\ tw=| *pamfuli/w| pela/gei th\n e)mpro/qesmon karadokou=men a)/mpwsin: ou)de\ *eu)fra/ths tou=t' e)stin, ou)de\ *)indo\s, a)ll' ei)/te gh=s te/rma, ei)/te fu/sews o(/ros, ei)/te presbu/taton stoixei=on, ei)/te ge/nesis qew=n, i(erw/tero/n e)stin h)\ kata\ nau=s u(/dwr. APATVRIVS dixit: e)nteu=qen h( nau=s e)k mia=s fora=s ei)s a)natola\s, e)/nqa de\ ei)s ta\s a)ora/tous du/seis. CESTIVS descripsit: