Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Cuicumque rei magnitudinem natura dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est,

p.2
Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil.

ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et

b.2
regni tui et mundi. OSCI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noueram uici: nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes quorum non iuga uictor miles calcauerit? Ultra Liberi patris tropaea constitimus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta: tetra caligo fluctus premit et nescio qui quod humanis natura subduxit oculis aeterna nox obruit. MVSAE. Foeda beluarum magnitudo et inmobile profundum testantur, Alexander, nihil ultra esse quod uincas: reuertere.

ALBVCI SILI. Terrae quoque suum finem habent et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum est: modum magnitudini

p.3
facere debes, quoniam fortuna non facit. magni pectoris est inter secunda moderatio. Eundem fortuna uictoriae tuae quem naturae finem facit: imperium tuum cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum quoque naturam supergressa est! Alexander orbi magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis etiam magnitudini modus est: non procedit ultra spatia sua caelum, maria intra terminos suos agitantur. Quidquid ad summum peruenit incremento non reliquit locum. non magis quidquam ultra Alexandrum nouimus quam ultra Oceanum. MARILLI. Maria sequimur, terras cui tradimus? Orbem quem non noui quaero, quem uici relinquo.

FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo nauigantem tibi uidetur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conuentus. inmanes propone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeuiat, quas ad litora undas agat. tantus uentorum concursus, tanta conuulsi funditus

b.3
maris insania est; nulla praesens nauigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis
p.4
uices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras uelut uinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem et in hos per quos nauigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, conmilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe uicto adhuc magis quam pacato relinquis.