Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

circumspiciebam tamen, numquid me praeterisset. Vltro Votieni Montani mentionem intulistis; et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget. MONTANVS VOTIENVS adeo nunquam ostentationis declamauit causa, ut ne exercitationis quidem declamauerit. rationem quaerenti mihi ait: utram uis? honestam an ueram? si honestam, ne male adsuescam. qui declamationem parat scribit non ut uincat, sed ut placeat. omnia itaque lenocinia ita conquirit; argumentationes, quia molestae sunt et minimum habent floris, relinquit; sententiis, explicationibus audientis delinire contentus est. cupit

p.390
enim se adprobare, non causam.

Sequitur autem hoc usque in forum declamatores uitium, ut necessaria deserant dum speciosa sectantur. Accedit etiam illud quod aduersarios quamuis

b.242
fatuos fingunt: respondent illis et quae uolunt et cum uolunt. Praeterea nihil est quod errorem aliquo damno castiget; stultitia eorum gratuita est. uix itaque in foro iuturus periculosus stupor discuti potest, qui creuit dum tutus est. Quid quod laudationibus crebris sustinentur et memoria illorum adsueuit certis interuallis quiescere? cum uentum est in forum et desiit illos ad omnem gestum plausus excipere, aut deficiunt aut labant.

Adice nunc quod bilis nullius interuentu excutitur: nemo ridet, nemo ex industria obloquitur: familiares sunt omnium uultus. in foro, ut nihil aliut, ipsum illos forum turbat. Hoc quod uulgo narratur, an uerum sit tu melius potes scire: Latronem PORCIVM declamatoriae uirtutis unicum exemplum, cum pro reo in Hispania Rustico Porcio propinquo suo diceret, usque eo esse confusum, ut a soloecismo inciperet nec ante potuisse confirmari atria ac parietem desiderantem, quam impetrauit,

ut iudicium ex foro in basilicam transferretur. Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant. Non est autem utilis exercitatio, nisi quae operi simillima est in quod exercet; itaque durior solet esse uero certamine. Gladiatores grauioribus armis discunt quam pugnant;

p.391
diutius illos magister armatos quam aduersarius retinet. athletae binos simul ac ternos fatigant, ut facilius singulis resistant. cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine. multiplicatur ex industria labor quo condiscimus, ut leuetur quo decernimus.

In scolasticis declamationibus contra euenit: omnia molliora

b.243
et solutiora sunt. in foro partem accipiunt, in schola eligunt; illic iudici blandiuntur, hic inperant; illic inter fremitum consonantis turbae intendendus animus est, uox ad aures iudicis perferenda: hic ex uultu dicentis pendent omnium uultus. Itaque uelut ex umbroso et obscuro prodeuntes loco clarae lucis fulgor obcaecat, sic istos e scolis in forum transeuntes omnia tamquam noua et inusitata perturbant, nec ante in oratorem conroborantur, quam multis perdomiti contumeliis puerilem animum scolasticis deliciis languidum uero labore durarunt. LEPIDVS, uir egregius et qui declamatorio non studio ---