Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ALBVCI SILI. Non mouet me periculum meum: semper nos in malis nostris non fortunam, sed causam spectauimus. Non dubito quin Callias redempturus fuerit Miltiadem, si iam habuisset filiam nubilem. MVSAE. Alius aliud pati non potest. mihi adulterium carcer est. ARELLI FVSCI patris. Nihil, inquit, filiae plus possum dare quam Cimonem uirum. quando mihi ex eo contingent nepotes? Ferrum a lege mihi

b.244
traditum ad uindictam pudicitiae proiciam? Perdidisti pecuniam, Callia, si tales soluisti manus. Damnatus peculatus nihil aliud heredi suo reliquit quam se patrem.

CESTI PII. Non potest generosus animus contumeliam pati. Merito tu ex Cimone habere nepotes concupisti. Quid magis in me probasti quam carcerem ? non sum innocentior quam pater, ne felicior quidem; hoc unum interest inter parentis et fili fortunam quod illius calamitatium exitium fuit carcer, mearum initium. Exponam uobis quam in neminem meorum ingratus sim. unus Miltiadis census inuentus est Cimon filius; ne hic quidem quicquam habuit quod daret pro patre praeter se. Poteram in Cynegiri domo sperare nuptias, poteram in Callimachi, nec uerebar

p.393
ne Cynegirus suas pluris aestimaret manus.

Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. VOTIENI Montani. Facis iam ut dicam: non accepi beneficium aut reddidi. certius reddam cum tam honeste desideraris quam dedisti. Ego adulteros dimittam ? quid aliud facerem si adhuc alligatas haberem manus? Egit me attonitum dolor. non mehercules me exorasset Miltiades pater. Nihil Calliae debeo nisi liber sum. est uir egregius Callias, est misericors; sed utinam tantum aduersus bonos! Maior iniuria est si nunc manus Cimonis alligantur quam fuit beneficium quod tunc solutae sunt. Non iste iniquiore animo filiam amisit quam ego uxorem, sed aequiore animo inpudicam pati uoluit. Vis tu diuitias tuas abscondere, cum in eos inciderint qui mendicitate censentur? Nihil habet domus nostra melius quod ostendat quam paupertatem. Da pecuniam Miltiadi qua damnationem luat, nocens erit; da Cimoni qua patrem redimat, pius non erit.

VIBI GALLI. Nullo mihi

b.245
felicior uideor quam quod Miltiauis pretium fui. Alligatus iacebat Persicae potentiae uindex, libertatis publicae adsertor, alligatus iacebat crimen ingratae ciuitatis. Adulteram dimittam patri? adulteram qui non tam glorior quod filius sum Miltiadis quam quod uicarius? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Si alterum solum occidero, exulandum est. quid faciam?
p.394
occidam? plus quam praestitisti exigis: pro carcere exilium. non occidam? plus quam praestitisti exigis: unum beneficium dedisti, duo petis. Vterque magnum beneficium dedistis et statim dum datis, recepistis: Cimon quod Miltiadem redemit, tu quod Cimonem. Videbatur mihi omnis maiorum meorum circa me turba fremere dicentium: ubi sunt illae manus quae soluere Miltiadem? Non mihi occurrit indulgentia uxoris, non Callias socer, non ullius aut rei aut benefici memoria;

feci quod soleo, nihil aliud respexi quam patrem. MENTONIS. Cogita adulteros esse pro quibus rogas, cogita qualium misereri soleas: turpe est ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros habere liberos contingat; quod quantum esset Miltiades expertus est. Porci Latronis. Ego adulteros dimittam?