Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Pars altera. TRIARI. Si odissemus te pateremur cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus pestifera sunt.

b.285
quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod illam nouerca peperit? Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.

Divisio. Cestius in duas partes coniecturam diuisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit; deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non seruauit autem modum; nam et illum locum diu tractauit: non posse sororem in mortem fratris impelli, et interim tam puellam uoluit uideri ut nulli esset idonea ministerio. Itaque elegantissime deridebat MONTANVS Votienus in hac controuersia ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec quae nominata est infans esset nec intellegerent, si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis in qua est fortasse credibile scelus. Illud

p.442
quidem intolerabile esse aiebat quod induxerat STIVS: matrem dicentem filiae: “da fratri uenenum,” filiam respondentem: “mater, quid est uenenum?” .

TRIARIVS multo rem magis ineptam, quia non inuenit illam sed conrupit, nam ex Cesti sententias traxit: induxerat nouercam dicentem: “da fratri uenenum;” fecit illam respondentem: “mater, et mihi da.” quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: “da fratri uenenum?” Non ferebat nec illam TRIARI sententiam, qua aliter HATERIVS usus est, cum ad epilogum peruenisset: hoc loco debebat reus flere; num flet puella? inueniam quemadmodum fleat; adferat aliquis huc imaginem fratris. Illa enim si tam puella est ut dicat: “mater, quid est uenenum?” non potest tantae pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia cuius regula incerta est, ut uitia quidam sua et intellegant et ament.

CESTIVS pueriliter se dixisse intellegebat:

b.286
“mater, quid est uenenum?” deridebat enim MVRREDIVM qui hanc sententiam imitatus in epilogo, cum adloqui coepisset puellam et diceret: “compone te in periclitantium habitum, profunde lacrimas, manus ad genua dimitte, rea es,” fecerat respondentem puellam pater, quid est rea? et aiebat Cestius: quod si ad deridendum me dixit homo uenustus fuit, et ego nunc scio me ineptam sententiam dicere; multa autem dico non quia mihi placent, sed quia
p.443
audientibus placitura sunt.

Et illud RVFI VIBI tolerabilius aiebat esse, sed et ipsum aliqua obiurgatione dignum: dixerat in epilogo: nutrix, ream tolle. Illud in Haterio, qui et promisit oratorem et praestitit, negabat se perferre quod dixerat: haec rea non mittenda in exilium sed ferenda est; cum sciret, inquit, in exilium exportandos locari solere. quid enim intellegi uult hac sententia? ex toto puellam ambulare non posse, an non posse usque in exilium?

uerum est, sed nec mater eius potuisset. SILO a parte patris comparationem fecit inter se matris et filiae, et totam hac figura declamauit: non sum, inquit, uobis dicturus, qualis debeat esse uenefica. operam perdam si coepero describere debere esse aetate prouectam, usu exercitatam, inuisam uiro, quae possit etiam filiam occidere. superuacuum est uti pluribus uerbis; in hac ipsa causa habemus ueneficae exemplar. comparemus inter se duas reas; nec est quo quaeratis aliquem qui cognitionem uestram per omnis comparationis partis ducat; ego uobis dicam quomodo illam accusauerim. ego illi obieci anteactam uitam: uos huic potestis obicere?

et sic omnia circumiit et comparando defendit. Illam quaestiunculam quae in prima parte tractata erat a quibusdam: an illi utique opus fuisset conscia, sic transcucurrit: aiebat, inquit, tota actione rea: “dic quam consciam habuerim;” ego negabam opus illi fuisse; aiebam: in eadem domo eras, uenenum

b.287
notum erat nouercae, occasio facilis conuiuenti, non eras suspecta, nemo te timebat propter
p.444
sororem. Ex altera parte hoc usus est colore: nouercam priuigno uenenum dedisse ut filia sua sola heres esset; eandem illi et consciam fuisse uenefici et causam.

Omnes declamatores aiebat uoluisse aliquid noui dicere illo loco quo nominabat nouerca filiam consciam. dixit, inquit, HYBREAS: ti/ ou)=n; e)yeu/sato kata\ th=s i)di/as qugatro/s; ou)/k: a)lla\ kata\ th=s e)mh=s. Hanc sententiam FVSCVS ARELLIVS, cum esset ex Asianis, non casu dixit, sed transtulit ad uerbum quidem: quid ergo? inquit, mentita est de filia sua? immo de mea. Modestius hanc sententiam uertit HATERIVS : quid ergo? mentita est? quidni illa mentiretur de accusatoris sui filia?

CESTIVS dixit: nominauit priuigni sui sororem. ALBVCIVS dixit: quid habuit quod dubitaret an parceret filiae eius a quo occidebatur, sorori eius quem occiderat? TRIARIVS dixit: quid ergo? mater mentita est? tolle matris nomen: post damnationem nouerca est. BLANDVS dixit: nominabo istam quae patri adfuit, istam quae mortuo fratre fleuit, torta matre non fleuit. SILO POMPEIVS dixit: “filia, inquit, mihi conscia est.” post hoc eundem uultum eius notaui quem uideram moriente priuigno.

MONTANVS VOTIENVS MARCELLVM MARCIVM amicum suum, cuius frequenter mentionem in scriptis suis facit tamquam hominis diserti, aiebat hanc dixisse sententiam: inuenit quomodo damnata accusaret, moriens occideret, torta torqueret. non est hoc indicium sed alterum nouercae ueneficium. Latro dixerat cum descripsisset tormenta: instabam super caput non accusator, sed tortor; ipse ignes

p.445
subiciebam, ipse ad intendendum eculeum manus admouebam. Ego non bibam sanguinem istius, non eruam oculos? filium mihi eripuit; nisi citius illam oppressissem et filiam abstulisset. TRIARIVS
b.288
dixit: cum accusarem obieci ueneficium: in ultima parte inter preces meas excitaui puellam ad ultionem fratris sui. haec res maxime iudices mouit, haec maxime nouercam offendit. ALBVCIVS dixit: postquam nominauit filiam ad me respexit: uidelicet ut sciret an satis torsisset. NICETES egregie dixit in hoc eodem loco: sunoi=de/ moi/, FHSIN, h( quga/thr, kai\ prose/qhken: e)k tou/tou.

MONTANVS cum diceret illum locum: quamuis sceleratos parentes uelle tamen innocentes liberos suos esse, dixit: potest ista filiam ueneficam fingere, si potest facere; difficilius est liberos inquinare quam perdere. et illud: fauete saeculo, iudices, cum ingentia scelera ferat, ne etiam inmatura tulerit; fauete ut nullum scelus commissum sit nisi quod solet; fauete ut potius nouerca non desierit parricidium facere quam soror coeperit. Damnare illam potui, effugere non potui. Sero fecisti, nouerca: si hoc ante dixisses potuisti praeuaricationem pacisci; non recte cum damnareris animosa eras. recte nihil potes facere. Si qua est fides, accusator insidias reae timui; nusquam a sinu meo dimisi puellam, ipse omnes praegustaui cibos. incauta futuri mortalitas! postquam ad tortorem perduxi nouercam timere de filia desii.

p.446